3961
ediciones
Cambios
m
→[Capítulo 49]
=== [Capítulo 49]===
DE OBITU EIUSDEM: ET / quam statim cœpit fulgere miraculis. / '''CAPUT. XLIX'''.
SI CUNCTA QUÆ de hac sanctissima fœmina in literas missa sunt: & reuelationes quas vidit hoc loco annotarentur: grandis quidem liber exurgeret: cum pene nulla fuerit dies in qua dominici corporis sacramentum susceperit: quinspiritu raperetur: in raptuque illo mirabilia dei videret: idcirco omnibus his ob breuitatis causam, ac lectorum fastidium dimissis: ad obitum illius transiens nonnulla etiam miracula ex multis quæ post mortem eius facta sunt, annotabo. Igitur cum hæc christi ancilla tam magnifice in hac vita signis & reuelationibus adeo (ut supra est anno- [fol. 85rb] tatum) sublimaretur: eam de corporis carcere eruere diuinę pietati placuit: quod quidem desiderio suo consonum erat: cupiebat enim multis iam antea diebus dissolui & esse cum christo: & illa beata ęternaque beatitudine frui/quam sanctis & dilectis suis se daturum repromisit. Obiit itaque hęc sanctissima fœmina septima die Iulii sabbato tunc cadente: anno octuagesimo nono supra millesimum ac quadringentesimum, tempore quo Toleti pestis vigebat: ad horam tertiam post noctis medium. Fuit autem eius obitus cœlesti odore honoratus, ut sorores quę ibi aderant testatę sunt: dicentes mirabilem odoris fragrantiam se eadem hora sensisse. Sepulta fuit in illius diei vespera in monasterii Sislani capitulo: tunc enim sorores illius cœnobii ibi sepeliebantur. quam statim signis dominus magnificare cœpit: de quibus hęc quę sequuntur pauca (cęteris ob breuitatem dimissis) referam. Contigit in die sancti Martini, anno nonagesimo supra millesimum ac quadringentesimum in mense Nouębri ut quidam Franciscus Diaz nomine de Xarahiz incola grauiter egrotaret: factusque morio cum iam in extremis sacro oleo perunctus esset: & quidam sacerdos qui Martinus Diaz appellabatur, eiusdem egroti patruelis qui & ipsum a primis nutrierat cunabulis, atque uxorem ducere fecerat: magnum de eius morte dolorem haberet: quedam vidua Ioanna Martina nomine quę visitationis causa illuc venerat: sacerdoti afflicto sic ait. Non vos latet compater langor quem ego in crure cum coxendice habui. & hoc anno cum Gabriel frater meus Hieronymitani ordinis monachus ex cœnobio de Madrid profectus ''[1]'' huc venit: & me inueniret egrot[a]m: hoc mihi dedit consilium: ut cuidam religiosę magnę sanctitatis fœminę quæ Toleti in Marię Garsię monasterio obierat: & in Sislano iacebat humata: quę quidem magnis fulgebat miraculis: me commendarem ex corde: peregrinationem ad eius tumulum vouens: & sine dubio sanitatem propter eius merita recuperarem integram. acquieui equidem fratris consilio: et per dei mise- [fol. 85va] ricordiam sanitati perfectę restituta sum. Sic vos infirmum hunc isti sanctę religiosę vouete: & propter eius merita domino placebit sanum & incolumen vobis illum restituere. Quod sacerdos audiens votum statim emisit: ut si eger ille huius sanctę meritis pristinę restitueretur sanitati: ambo pariter illius visitarent sepulchrum. Cuius petitionem dominus exaudiens sanitatem integerrimam donauit infirmo: & postea ambo votum suum compleuere. Huius itaque miraculi prędictus sacerdos testimonium dedit, cum esset in monasterio ubi huius sanctę corpus requiescit: ibique illud sua descripsit manu sabbato septima die Maii anni nonagesimii primi supra millesimum ac quadringentesimum. In Toletana quoque ciuitate canonicus quidam grauiter egrotabat: & omnibus beneficiis humanis factis semp virtus deficiebat in illo: quo cognito huic sanctę virgini se deuote commendans: eius sepulchrum visitare fecit. & cum nonnihil terrę illius sepulturæ sibi fuisset allatum: collo illam suspendit. Et in nocte sequenti hęc virgo beata visibiliter ei apparuit: qui postea euigilans sanum se reperit. & cum Inane illo potionem sumere debuisset: accipere eam renuit: sed cibum co quem se sentiebat incolumem postulauit: & statim surrexit: & sepulchrum huius sanctę debita religione visitans. gfas de sua salute deo egit: offerens ibidem oblationes suas. In mense Septembri, eodem anno quo hęc christi virgo humanę naturę debitum soluit, Alphonsus comitis de Paredes filius Toletanęque ecclesię canonicus eadem in ciuitate gratiissime egrotauit: & cum iam in extremis sacro esset oleo unctus, huic virgini se deuote cômendauit: & ceruicali in quo hęc sancta obierat sibi allato: mox ut illud super se posuit perfecte conualuit. Suscepti beneficii memor ad monasterium Sislanum postea venit: & nouem diebus ibidem deuote pmanens: ceream effigiem & vestem sacram ibidem obtulit. Is (ut opinor) fuit Alphonsus Manricus Hispalensis antistes: qui superiori anno in humanis agere desiit. In supradicto anno nona Septembris die, ad monasterium ubi hec sancta condita iacet quidam vir Ioannes de [fol. 85vb] Pastrana vocatus cum uxore sua venit: filium paruulum paralysis morbo laborantem secum afferens: qui nullo medicorij remedio curari potuit: tametsi propter huiuscemodi causam non modicam substantię partem in physicis impenderat. Et cum parentes in ecclesia deuotius pernoctarent, filium suum huic virgini commendantes: mox pręcum suarum obtinere fructum meruerunt: quandoquidem puerum quem membris debilem ad sepulchrum huius virginis attulerant: sanum in domum suam reduxere. His quoque diebus quędam mulier Ioanna de sancto Michaele nomine tertii ordinis diui Francisci religiosa Toleti cohabitans carcinomatis siue cancri morbo in mammilla periclitabatur sua, & cum quinque annorum spacio a physicis mederi nequaquam potuerit: tandem ab illis relinquitur. eratque quorundam consilium ut abscideretur mammilla in qua cancrum habebat ne moreretur. Cęterum illa (huius sanctę virginis fama audita) magna cum deuotione sepulchrum eius visitare properauit: & cum locum in quo condita iacet ingrederetur, cęlestem odorem a sepultura procedere sensit, seque super illam inclinans, magna pietate ac multis lachrymis sanctam pro salute deprecari cœpit: moxque super illam manus domini facta est: & perfectę restituta est sanitati. Alia multa signa diuinitus per eam facta statim post mortem scripta reperi: quę breuitatis (ut dixi) causa prętermittuntur: sequens tamen miraculum quod in vita eius factum est prędictis subnectam. Cum dei famula semel dictaret epistolam quam cardinali Petro Mendocio destinare erat illi in animo: & chartam notis exciperet quędam ex sororibus cui Agnes sancti Nicolai nomen erat, & exsiccationis causa ad ignem post descriptionem illam applicuisset: adeo igni coniuncta est, & combusta: ut a nemine postea legi potuerit. Et cum iterum scribenda esset epistola: & de hac re Agnes prędicta nimis affligeretur ob longitudinem eius: epistolam christi ancilla accipiens, in quadam arca eam iniecit. Altera die prędicta soror chartam voluit scribere: & aperiente virgine archam epistolam sanam inuenerunt.
=== [Capítulo 50]===