3961
ediciones
Cambios
m
=== '''[Capítulo 41]==='''
=== '''[Capítulo 42]==='''
=== '''[Capítulo 43]==='''
=== '''[Capítulo 44]==='''
=== '''[Capítulo 45]==='''
=== '''[Capítulo 46]==='''
=== '''[Capítulo 47]==='''
=== '''[Capítulo 48]==='''
=== '''[Capítulo 49]==='''
=== '''[Capítulo 50]==='''
→Vida impresa (1)
*[Fol. a6va] "Tabula alphabetica eorum quę pręcipue in his Chronicis annotantur": ⸿Marię de Ajofrin laudes & vita. li. iii. a cap. 40. usque ad finem libri, folio. lxxviii.
[Fol. 78va] DE BEATA MARIA DE AIO- / frin magnę religionis magnarumque/ revelationum fœmina / CAPUT XL[I].
Fuit igitur hæc virgo ex territorio Toletano loco qui Ajofrin appellatur oriunda, ex parentibus honorabilibus ac deum timentibus orta. Pater eius Petrus Martinus vocabatur: mater vero Marina Garsias. Qui cum hanc filiam locare vellent: & a multis ob coniugii gratiam peteretur: puella constanter renuit. & ne a tam alto proposito ab aliquo inpediretur: cum adhuc teneræ esset ætatis sine humano consilio religionis ingressum vouit. Et cum ob id quotidie molesta esset parentibus: tandem cum quindecim esset annorum, & nullo modo ad coniugium eam parentes inclinare valerent: illam pater cum magno cordis dolore e domo subtraxit, & ad ciuitatem Toletanam adduxit. Cumque ecclesiam maiorem christi ancilla ingrederetur ignorans quo iret, diuina disponente clementia ad monasterium ordinis nostri quod in eadem ciuitate a nobili Maria Garsia est constructum deducta fuit. Quo ingressa in omnibus excercitiis spiritualibus religionis multum breui profecit. Conuersabatur sancte , humiliter & sine quærela in domo domini. Sanctæ orationis meditationisque exercitium voluptas sibi erat; lachrymis abundans omnium fœminarum se vilissimam: ac super ipsas peccatricem reputabat. Decem annis a suæ religionis ingressu transactis, cum ei dominus sua secreta pandere vellet: illa generalem confessionem facere decernens se nimis affligebat, ac multis lachrymis deum omnium peccato- [fol. 79ra] rum suorum remissionem postulabat. Cum igitur tali proposito staret: optans scire an sua peccata sibi dimissa essent, dies suæ confessionis aduenit. ingressaque domunculam in qua cæteræ sorores confiteri solent: coram imagine beatissimę dei genitricis filium in brachiis habente, ibi in tabula depicta se deiecit: eamque innumeris lachrymis deprecari cœpit ut sibi veniam a suo filio impetraret. Cumque attente per hoc virginem rogaret: subito claritatem magnam imaginem & partem domunculę illius illuminantem aspexit: & claritate imaginis vidit filium quem mater tenebat in brachiis manum contra se eleuantem, sicuti a sacerdote cum pœnitentem absoluit eleuari solet. Ex huiuscemodi visione nimis territa confessionem cum magno labore fecit. qua peracta, cum iterum coram imagine oraret: claritatem priorem & filii manum eleuatam ut prius vidit: ex cuius visione robore animi recuperato valde lęta remansit, quod semper celauit: & nulli nisi priori qui hęc in literas misit patefecit. Ex hac enim hora ut prędicto priori ipsa manifestauit, motus magnus in corde illius relictus est: ac sæpius tales cordis ictus sentiebat. veluti si a corpore vellet exire. Cum iterum nocte quadam pro statu ecclesię oraret attente: ipsa sola cęteris recedentibus in choro orans remansit: & in sacrario ubi sacratissimum domini nostri Iesu christi corpus stabat flammam ignis accensam vidit: quę dimidię horę spacio ardens extincta est: ex qua visione nimis pauida remansit.
QUOMODO IN DIE RESUR- / rectionis ad communionem accedens / agnum viuum in similitudine panis / (ut sibi videbatur) accepit: & post / hac quoties communicabat alie- / nabatur a sensibus. CAPUT. XLII.
CUM IN SABBATO sancto ad communionem sequentis resurrectionis dominicæ diei se prępararet: totam [fol. 79rb] illam noctem huc ac illuc per domum discurrens duxit insomnis: instanterque a domino cordis puritatem ad digne dominici corporis sacramentum recipiendum cum lachrymis postulabat. Tandem cum communionis hora aduenisset, cum cæteris sororibus ad communionem accessit: & sacrosanctam eucharistiam in similitudine agni viui sub specie panis recipiens, statim bullire eum in ore sensit: illumque cum magno timore deglutiuit. post cuius sumptionem illum super ipsius pręcordia insedere pręsensit: & adeo tanto gaudio cordisque lęticia fuit repleta, ut per quindecim dies orationem cum fletu miscens absque somno transierit, statimque rapta in spiritu fuit: & ex tunc ei accidit ut quoties christi corpus recipiebat: spiritu rapiebatur: ac alienabatur a sensibus quandoque magis quandoque minus ut in sequentibus apparebit. Ab hac igitur die hoc donum a domino in communicando promeruit: ut quoties sacramentum recepit, toties quidam admirabilis dulcor in corde, gutture, atque ore remansit: qui quadraginta dierum spacio perdurabat. & his quidem diebus absque corporali cibo transire poterat: ut ipsa prædicto priori dixit: propter singularitatem tamen euitandam: hominumque iudicia fugienda hoc facere renuit. In octauo vero die resurrectionis dominicę rapta spiritu fuit: & virum ætate vultuque reuerendum capa serica rubri coloris indutum ad se venire vidit: cui & dixit: Veni, a regina vocaris. Cæterum illa se a regina terrestri vocari existimans, cum illo ire recusabat: sed postquam cognouit quod a regina cœli vocabatur, cum illo libentissime abiit: ac se in quadam ecclesia extra ciuitatem inuenit: ubi sanctissima virgo aderat in brachiis filium suum tenens; quam cum illa vidit genua coram illa flexit. Et cum genibus flexis staret, vir qui eam vocauerat ad illam accessit: & pannum sericum in manibus eius posuit. quo facto statim dei genitrix super pannum filium suum collocauit: alioque viro iuniore sibi dato qui eam cum priore [fol. 79va] sociaret, dixit illi. Cum filio meo quo isti duo viri ibunt, perge. Vir autem qui capa rubra erat indutus paululum veluti hospitium quærens pręcedebat, & ingressus ciuitatem ad ianuas clausas clamabat: ac ter portas omnes percutiebat dicens. Aperite: ecce enim dominus venit ad hospitandum vobiscum. Et vidit neminem domus suæ portas reserantem: quinimo si qui eas apertas tenebant, eas velociter obturabant: dicentes, multis negociis impliciti hospitium vobis dare non possumus. Et ita (ut sibi videbatur) totam perambulauerunt urbem diuersorium in ea non inuenientes. Et cum illac qua ierant reuerterentur: mulieribus duabus in singulis asinis sedentibus obuiauerunt: quas duo clerici sociabant: & illis clerici dixerunt. Vos quidem recepissemus, sed nunc properamus: interea tamen quo reuertimur in stabulum hoc intrate. Sic itaque ubi gloriosa dei genitrix remanserat reuersi sunt: quæ filium suum de manu ancillæ suæ accipiens dixit. Ecce tempus aduenit in quo sic despicitur dei filius. iam nunc tempus est ut dominus angelum suum mittat: ad quosdam flagellis, quosdam gladio, alios igne percutiendos. sed ne prælatis, quos dominus sui gregis pastores fecit, ipsi vero in vestibus ouium lupi rapaces inueniuntur. dignitates cupiunt: easque summa solicitudine procurant, non ut christo seruiant: sed ut splendide viuant. Hac denique visione transacta, christi mater discessit. & illa in se reuersa ea quæ viderat cogitabat: & non post multos dies omnia hæc mala completa sunt: nam venit pestis, famis & scabies quædam quæ alio nomine morbus gallicus appellatur in viros ac fœminas quæ nullo medicorum adiutorio curari poterat. A peste quidem infecti: hi sunt quos angelus gladio percussit. qui vero fame peribant: quos flagellis cecidit: a scabie autem tacti quos igne combussit. nam (ut diximus) nullo penitus medicorum iuuamine poterat hæc scabies mederi. Iterum hæc christi famula in die ascensìonis domini rapitur: & beatissimam [fol. 79vb] virginem filium suum in brachiis tenentem vidit, magnisque vocibus clamantem, Videte filium meum, videte inquam fructum ventris mei. accipite illum & comedite: quinque enim modis quotidie per malos sacerdotes crucifigitur: videlicet defectu fidei, cupiditate, luxuria, ignorantia, & irreuerentia quasacerdotes ad altare accedunt, Cum iterum hæc domini ancilla attente pro omnibus sacerdotibus deum oraret: & ad saluatoris faciem quam depiêtam in quodam libro tenebat, aspiceret: super illam magnum fulgorem vidit: qui unius horæ durauit spacio: ac in ea carnem & sanguinem aspexit. & ab hac die adeo carnem abhorruit: ut eam deinceps etiam cum infirmaretur comedere nullatenus potuerit: & si sororii importunitate deuiôta aliquando carnem manducabat: statim stomachus illam reiiciebat. Fuit postea eius cibus uua, passa & cæterę res dictę. Hanc saluatoris faciem abstulit postea ab ea confessor eius: & ipsa ex hac visione stupefacta: & quasi extra se posita remansit. Multis se afflixit pœnis ut apertius factum hoc ei dominus indicaret. Postea tandem in diebus ultimis mensis Septembris in grauem valitudinem cordis incidit. & cum de sua salute desperaretur: correpta spiritu velut mortua per tres horas stetit: quam adhęrentes sorores multis suppliciis spergiscere interim nitebantur. & stas sicin extasi posita dominam nostramvidit: quę pręcepit eiutomnia quę viderat suo confessori narraret: ut ipse manifestaretea duobusviris catholicis Toletanę ecclesię; videlicet decano & capellano maiori, quos suis nominib”designauit: ut & ipsi cuncta archiepiscopo apperirent: & sic prędicta clericorum mala corrigerent. Verum cum illa suo confessori cuncta narras set: prudenter ille incredulum se ostendens dixit. Licet mihi hoc quod ais certum sit: quo pacto illis erit: quibus per me ut dicis reuelandum venit. Eapropter signo ad veritatem huius rei cognoscendam indigentis: ut sic credatur id de quo potest dubitari.
[Fol. 80ra] DE DUABUS EPISTOLIS / quas diuinitus reperit scriptas./ CAPUT XLIII.
IGITUR CUM DEI ANcilla responsum hoc audiuit valde turbata est: & suspirans ac gemens suo confessori per epistolam respondere in corde suo proposuit, ut ipsa facto conplemit. Et cum sic afflicta collapsaque animo staret: huc ac illuc p domum discurrebat requiem non inueniens: & cum casu per quendam locum transisset ubi fenestra aderat una: in ea papyraceam chartam duplicem in qua nihil erat descriptumvidit: & ignorans aquo ibi positafuerat eam accepit: & quoddam anæ trum ingreditur: ubi aliquando lignorum strues ponebantur: ibi parieti innixa resedit. Et cum sicstaret, subito claritatem in papyracea charta fulgentem aspexit: & sicut ipsa prædicto priori patefecit, quis manu eius accipiens duas epistolas in charta prędicta scripserit, ignorabat, quarum una suo confessori: altera venerabilibus patribus quibus hæc manifestanda erant dirigebatur: cum luce clarius sit nec ipsam scribere, nec literas per artem pingeredidicis se: nec in monasterio erat qui tales formaret apices. Epistolis tandem eo quo diximus modo descriptis, claritas disparuit, & iuxtase prędictas chartas inuenit: quas accipiens in manicasua posuit. Et cum ad hauriendam aquam ex dolio aheno iret: una de epistolis in dolium cecidit: quę supra aquam stetit in ære: mittensque manu, illam sine madefactione ex dolio subtraxit. Ex epistolis istis una ad capellani maioris Toletanę ecclesię (viri profecto magni meriti) manus peruenit: qui supradictum priorem certiorem fecit quod cum epistolam hanc super tres posuisset ęgrotos: a diuersis langoribus curati sunt. Cum itaque christi ancilla litteras has suo confessori dedisset, valde admiratus est: tum quia ipsa scribere nesciebat: tum etiam quia non erat aliquis in monasterio cuius notæ illæ fuisset: [fol. 80rb] ex quo coniectabat epistolas diuinitus fuisse descriptas, & ex hoc nimium admiratus est: cum in charta quæ ad ipsum dirigebatur nonnulla reperit scripta sibi sòli comperta, nec tamen ob id hoc factum diuulgare ausus est: quia nondum venerat hora in qua dominus manifestari disposuerat. Dubitabat enim ut alter Thomas: ad omnium dubitationem postea effugandam. Cum prædictus denique confessor pro tunc ad ei confabulandum oportunitate careret: ei literas misit. & inter cætera demonstrabat se nullatenus posse credere: quod illa epistolas has scripsisset ut in publicum egrederentur. De qua re valde turbata in corde suo domino quęrebatur. Postea confessoris pręsentia habita, grauiter eum de cordis eius duritia increpauit; ostendens ei per euidentes rationes neminem pręter illam angeli tamen adminiculo epistolas scripsisse. Ex hac hora misericordiam domini in corde suo deprecari proposuit: ut de tantis discriminibus eam liberare dignaretur, & sìlentium in talibus deinceps tenere voluntate firmauit; quod & fecit. Orabat autem dominum ut prędicto confessori suo aliquod signum ad credendum si tali capax fuisset daret; sin autem dure eum flagellaret, ut sic credere posset propter incredulitatem suam hoc sibi euenisse. Cęterum christi famula [n]ouem mensibus tacuit: coram domino tamen gemitibus & suspiriis non tacebat. O quam suauis & mitis est dominus sanctis suis, de se presumentes humilians: & humiles in oculis suis exaltans. Orationibus tandem suis dominus victus eam multis modis visitare dignatus est: passionis suę participem illam faciens euidentibus signis, qualia nostris diebus, nec in multis sanctis pręteritis visa non sünt: ut in suo loco dicetur. Considerans igitur hęc religiosa fœmina signum in epistola illa factum, quę in dolio cadens madefacta non fuerit; eam secum retinere cogitauit: & nocte quadam prędictum antrum ingrediens, supradictam epistolam transcribere ut potuisset cupiebat: nam ut diximus [fol. 80va] ipsa notas arte nesciebat formare, & cum ignem in ollula portaret ad candelam quam extinctam manu gerebat accendendam: subito candela sine applicatione ad ignem accensa est. Et statim ut epistolam transcribere voluit: sanguis ex eius naribus distilare cœpit: quem unius horę spacio stringere non potuit. Quo ab caviso epistolam illam temporibus suisapplicans: mox sanguinis emanatio cessauit. Post hęc cum in die conceptionis dei genitricis Mariæ quædam puella paruula per septem horas mortuaiaceret: & christi famulæ in monasterio hoc nunciatum fuisset: magna fide prædictam misit epistolam quam super mortuam imponi iussit: & eo ipso oscitauit resurrexitque sana. Et cum mulier quædam pectus haberetapertum: mox ut hæc chartasuper illud posita fuit curata remansit. Clericus itidem ad diuum Iacobum pergens hancepistolam secum magna deuotione ferebat: & cum infortunio in flumen cecidisset: vestibus omnibus madefactis epistola supradicta illęsa permansit,
DE LATERIS VULNERE, AC / aliis pœnis eius. / CAPUT. XLIIII.
POSTEA PRAESAGIens sibi ventura, cum omnium sanctorum dies aduenisset: matrem monasterii deprecauit ut communione illius diei per acta: eam in aliquo loco domus recluderet, ubi a nemine videretur. Dominici tandem corporis sacramento percepto: adeo fletus illius magni fuerunt antequam raperetur, & cordis ictus quos intrinsice sentiebat: ut nullus effari possit: fecitque sìbi tantam vim ne audiretur exterius quod intus patiebatur: ut sicut cuppę musto plenę quę citius sine spiraculo rumpitur ei acciderit: nam sic illa in capitis apice crepuit apertura ipsa usque ad frontem apparente : ac tam grandis cæsa in capite visa est, veluti si nouacula facta fuisset: quæ multis aperta stetit diebus / pluribus eam videntibus: & non est humano beneficio medicata. sensitque tam grandem dolorem [fol. 80vb] atque cruciatum ex vulnere: ut sibi velut mors fuerit. Visum est postea hoc vulnus a testibus fide dignis: & a notario ut infra dicetur. Postea itaque priuatur a sensibus: & quadraginta horarum spacio in extasi mansit, & in hoc tempore sorores (multis suppliciis in naribus, pedibus, manibusque eius factis) eam reuocare procurabant: ut nonnihil cibi posset recipere. Et usque adeo ad aperiendum os eius vim fecere: ut ei molarem dentem frangerent. Et cum sic in extasi posita esset, defunctorum nocte ter vel quater magnasuspiria magnosque gemitus dedit cum grandi sui corporis motu. & ex hoc raptu ante cœleists regis thronum deducta fuit: viditque ibi res magni pauoris, quæ humana lingua bene explicari non possunt. vidit enim dominum nostrum Iesum christum in throno magno sedentem: magnamque turbam in conspectu eius stantem: habentem gladium transuersum ex utraque parte acutum in ore: diuinoque oraculo intellexit quod gladius ille designabat iram magnam quam rex super ecclesiam eiusque pręlatos tenebat. Et illi hęc cernenti imperatum est, ut viris quibus antea secundum præceptum sibi factum res sunt patefactę diceret, qua de causa sibi dicta obliuioni tradebant: erantque negligentes in præceptis diuinis adimplendis: & quod si diuinum iudicium euadere cupiebant: statim ad archiepiscopum irent: ut ipse ad ciuitatem ad quinque peccata supradicta corrigenda personaliter accederet: quę secundum annotationem superius factam sunt defectus fidei, cupiditas, luxuria, ignorantia sacerdotum: & illorum in sacerdotali ministerio irreuerentia: quibus peccatis quotidie dominus noster Iesus christus blasphemabatur: destrueretque hęreses quę in illa ciuitate vigebant. Dictumque est illi postea, hoc signum e cælo ut credaris tibi dominus dat: videlicet ut gladius ille quem in ore regis transuersum vides scindet cor tuum atque illud pertransiet: facietque in eo uulnus ex quo sanguis viuus exibit: quod cunctis testimonium verum erit: & tu passionis filii dei imitatrix atque particeps eris. Sic igitur factum est, [fol. 81ra] nam mox dolore indicibili latus sinistrum super cor apertum reperit. Tantę crat magnitudinis hoc vulnus, ut pollicis caput bene in vulnere intromitti poterat. statimque ex eo ita sanguinem decurrere sensit: ut vix rem potuerit celare. Huius autem vulneris apertio viginti diebus durauit: & in sextis feriis sanguinis emanatio cæteris maior erat: nam his diebus sine impedimento pannorum in vulnere positorum sanguis usque ad crura decurrebat. Nunquam putredinis signum in hoc vulnere apparuit: nec medicamen humanum in illo positum est: sed pannis mundis impositis cum priores cruentabantur, alii de nouo ponebantur in vulnere, Sanguis hic mundus & purus erat: ut apparet in pannis qui in vulnere illo positi fuerunt. Et licet hæc christi ancilla ad celandum hoc vulnus, & dolores magnos quos patiebatur pro viribus quandiu potuit operam dederit: decem tamen diebus transactis deficientibus iam viribus diuinitus sibi reuelatum est, ut quod habebat monasterii matri & alteri ex sororibus quę Teresa vocabatur, ostenderet: his enim pannos sanguinolentos patefecit: ex quorum visione nimis illę territę, confessore secrete accersito, rem ei pandunt, Verum confessor ne hoc factum extra domum diuulgaretur omni studio egit: timebat enim ne aliqua illusio esset vel fictio: ideo ad omnem dubietatem abigendam, rei veritatem omni solicitudine inuestigare curauit. Tandem suis propriis oculis vulnus considerans admiratione repletus, et rei fidem adhibtiit: & eam fidelibus testibus reuelatuit: ut fideliter de illa testimonium omnibus perhiberent. Fuerunt enim eiusmodi rei testes ecclesię maioris Decanus, ac eiusdem ecclesię Capellanus maior: cui Didacus de Villaminaya nomen erat: qui, pręsentibus notario & confessore prędicto & monasterii matre aliaque ex sororibus (de qua supra diximus) uulnus viderunt per lintei aperturam, christi ancilla in lectulo iacente nulla alia corporis sui parte discooperta. Hi sex testes quatuor viri & duæ fœminę vulnus recens & cruentum suis oculis viderunt, & manibus contrectarunt: videtes etiam pannos qui [Fol. 81rb] nouiter in vulnere positi sunt, & capellanus maior filorum copiam sanguinolentorum manu sua ex vulnere subtraxit. Omnes itaque hi testes magna cum diligentia vulnus considerantes: non humanitus nec casu sed diuinitus esse factum apertissime cognouerunt: & sic (ut diximus) aliquo medicamine humano curatum non est: tametsi ex ipso dei famula magnum cruciatum interius exteriusque sustinuerit. Stetit hoc vulnus supradicto modo viginti diebus apertum: quibus transactis se absque aliquo beneficio clausit, cicatrice tantum in loco vulneris remanente: & dolore continuo quem in parte illa sentiebat: qui quidem multis diebus durauit. His quoque diebus in capite manibus & pedibus cruciatur. cum enim valde debilis & afflicta ex pręteritis in lectulo iaceret: surrexit in eo: & coram crucifixi signo quod ibi depictum tenebat genua flectens, statim dolorem grandem in pedibus manibusque pręsensit ac si illę partes quibusdam clauis perforarentur. Et cum in hoc esset cruciatu: & eius manus sinistra (ut sibi videbatur) transigeretur: tam grandi cruciabatur dolore: ut, pollice manus dexterę in palma sinistræ posito, adeo palmam ob doloris magnitudinem compressit, quod sanguis super manum crepuerit. et sapienter hoc vulnus abscondit tenens manum panno coopertam: quod diebus quadraginta durauit: et sine humano denique remedio signo tantum in manu remanente, curatum est. Et ut omnium pœnarum passionis dominicæ particeps esset: ultra supplicia que antea in capite passa est, subito tunc in eo nouum & magnum dolorem sensit: ac si caput illius spinarum circumdaretur corona. & licet diuersa remedia capiti fuissent imposita, nullum tamen penitus profuit: iustum enim erat ut diuinitus facta humana industria non sanarentur. Cum igitur ex supradictis pœnis corpus eius satis debile staret. non his contentus dominus aliam grauiorem pœnam et dare disposuit: nam in circuncisionis domini nocte in spiritu rapitur: & ante quendam magnum iudicem vultu terribilem ducitur: ubi quia in reuelandis rebus visis his quibus manifestandę erant obedire contempsit, dure a iudice increpatur, & Mi- [fol. 81va] chaële suo iudicio ex uno brachio, ac ex altero beato Ioanne euangelista eam tenente: quos singulari obsequio venerabatur; flagellis iussit iudicis a quodam angelo cęditur. Tam dure itaque flagellata est, ut totum eius corpus (facie, manibus pedibusque exceptis) fuerit plenum verberibus, non tamen vibices nec vulnera in corpore eius apparuerunt: sed quidam scobriculi tantum: erantque ita coniuncti, ut vix inter eos aliquid poterat apponi: & ex hac punitione grauissìmum dolorem sensit in corpore. Hęc quidem flagellorum signa quindecim mensibus vel quasi in corpore eius durarunt. Ipsa autem hoc factum tacuit nemini illud referens quousque. monasterii mater quadam die mittendo manum recontinuationis velaminis causa super scapulam eius signa prædicta inuenit: qua de re nimis territa eam durius increpauit, credens ipsam se crudeli pœnitentia mactauisse: propter quod tunc christi ancilla ei rei veritatem (sicut scriptum est supra) aperuit. Omnia hæc ad notitiam pontificis Toletani Petri a Mendoça cardinalis postea peruenere: ut ex epistola ipsius ad Priorem Sislanum missa patet, cuius verba hæc erant. Venerabilis pater: hac pręcedenti nocte hora post eiusdem noctis medium secunda / libellum quem mihi dimisistis accepi, & nunquam illum ab oculis separaui, donec omnia eius capita integre perlegi. & quod magis admiror sic cordi meo adhęsit: ut nihil, &si in his reuelationibus credendis tardus, de eo dubitauerim. In fine notarii testimonium vidi: & testium confirmationem: quibus utique omnis fides adhibenda est: ego nanque eorum cuilibet equidem fidem pręberem: quanto magis omnibus illis iunctis. Omnes testes mihi noti sunt: monasterii matre excepta, quæ propter officium merito approbanda venit. Notarium esse virum bonum & fidei dignum non me latet. Tantarum quippe visionum in spiritu & corpore admiror: sed quam maxime tantam duritiam in fœmina inueniri in celando quæ sępissime viderat: pręsertim cum de reuelandis mysteriis sibi ostensis [fol. 81vb] ab eo qui omnia imperat & gubernat mandatum acceperit: quod profecto suæ profundissìmæ humilitatis atque inanis gloriæ contemptus indicium est. Cęterum pater venerabilis pro mea parte & p hoc quod ad me attinet date illi gratias: quas dominus noster sibi largiatur abunde: & pœna quam patitur sìt ei centuplum ad gloriam: & si quid pro eius consolatione ego facere possim, vos ex parte mea illi omnia integre offerte. meque illi recommendate ut in orationibus suis mei sit memor: ut in domini nostri seruitio hanc vitam consummare valeam, in omnibus eius voluntatem adimplendo. Post hac vero cardinalis memoratus epistolam de manu huius sanctissimæ fœminę suscepit: & per hunc modum eidem rescripsit. Deuota ac in christo dilectissima soror: epistola tua & his quę prior Sislanus mihi retulit magnam suscepi consolationem. at dominus noster qui te in talem posuit statum in eo te usque ad finem feliciter conseruare dignetur: & mihi gratiam prestet ut eius voluntatem facere possim: & quę mihi consulis adimplere valeam: quod pro te a domino eiusque genitrice impetrare cupio: & ob id tuis orationibus me multum recommendo: & quia priori Sislano latius sum locutus, plura non dicam. Vale in domino. Obiit autem hic memoratus antistes post mortem huius sanctissimę fœminæ, langore prolixo multis diebus laborans: in quibus plurima pia opera executioni mandauit.
DE OMNIUM LANGORUM / eius curatione: deque his quæ in sacratissima natiuitatis nocte vidit. CAP. XLV.
CUM IGITUR HÆC christi ancilla continuis ęgrotationibus vexaretur: octavo die solemnitatis diui patris nostri Hieronymi peracto lateris dolore in lectum decidit, sanguinem per os euomens. & cum omne medicorum consilium abhorreret: suo iudicio quinque pillulas sumere ausa est: quibus sumptis ad mortem peruenit. At cum sic staret, anima (ut sibi videbatur) a corpore eius euulsa super vulnus cordis insedit: quam archangelus Michael (ut si- [fol. 82ra] bi videbatur) manu sua illic tenebat compressam: & sic viuebat: & virtus ad sacramenta sancta suscipienda sibi non defuit. Matrem autem monasterii deprecabatur ut priorem qui hæc in literas misit vocaret: ut eius confessione audita cętera ministraret sacramenta. Contigit hoc in mense Octobris. anno octuagesimo quinto supra millesimum ac quadringentesimum. eratque dies ille sabbatum: in cuius nocte sanctam communionem quam receptura erat meditans: cupiensque a corpore absolui magna deuotione suum monasterium, & Sislanum domino commendabat. Ei quidem sic stanti monachus a quo in ipsa dominica die res diuina in monasterio erat agenda in visione demonstratus est. cui domina nostra cum ad consecrationis verba peruenit, filium suum quem tenebat in brachiis dedit: qui a sacerdote in tres partes diuisus in qualibet ipsarum puer viuus & lætus remanebat. Vidit etiam splendorem super altare: & angelos ex utroque brachio sacerdotem sustentantes: aliosque plures circa altare ambulantes: & diuam Caterinam & Barbaram sibi dicentes. Cras feria secunda hora nona ante meridiem in splendore quem hic cernis dominum recipies: statimque sanaberis: quod sic factum est. Cum igitur prior ad confessionem eius audiendam peruenisset, ne illa die ad monasterium reiterteretur eum humiliter rogauit: ut si forsan eam mori contingeret sua non careret presentia: sin autem ipsa nocte non migraret a sęculo: pro certo sciret: se perfectam sanitatem adepturam. Quod sic euenit ut ipsa prędixerat: nam cum in die lunæ communionem de manu prioris vellet accipere: prioreque ad eam cum corpore domini conuerso, in ipsius pectore & manibus ingentem vidit splendorem: quem etiam in illa hora paruula quædam quatuor annorum vix fari sciens conspexit, quę ibi cum matre sua aderat: splendoremque magnum tanquam solis quem in manibus prioris & in christi famula cernebat matri indicauit: sed mater videre non valuit quod filia videbat. Corpore domini itaque suscepto satim rapta est spiritu: omnibusque sensibus per- [fol. 82rb] ditis sic per nouem horas stetit, & cum quæ si violenter expergisceretur: oculosque aperuisset: psalmistę versum recitauit dicens. Benedic anima mea dominum: & omnia quę intra me fiunt nomini sancto eius, qui propiciatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. & mox se sanam reperit: & reuersionis ad pręsentem vitam eam pœnituit. Alia complurima secreta cœlestia hęc christi famula vidit quæ quidem sibi visibiliter ostensa sunt, pręsertim in sacratissimę natiuitatis dominicæ nocte: de quibus tantum sequentia annotabimus. Cum semel itaque in ipsa natiuitatis domini nocte, noctis medium summa cum attentione expectaret: eo quod illam esse horam, in qua redemptor noster in carne visibiliter apparuit, non ignorabat. & genibus flexis in oratione insisteret coram sacratissimę christi matris altari, in quo eiusdem virginis effigies astabat: ac etiam altare ipsum mire compositum, candelisque accensis plenum esset: & cuna opulenter adornata cum pannis ceruicalibus in eo posita: faceretque in cuna coram matre sua puer paruulus vestibus pręciosis indutus ecce noctis medium aduenit. & cum sìc multis suspiriis ac lachrymis dominicæ natiuitatis sacramentum contemplarci: oculis corporeis magnam claritatem super altare descendentem vidit: & dominum nostrum in paruuli speciem nimis fulgentem, quem angelorum multitudo reuerenter adorabat. Angelorum itaque adoratione, quæ per dimidiæ horæ spacium durauit, finita: pastores festiuantes ad infantem adorandum venire prospexit: illisque recedentibus, mox tres orientales reges magna cum societate ingressi sit: quos tres soles nimis fulgentes comitabantur, qui cum ad altare accessìssent: statim ex tribus unus sol effectus est. Reges vero procidentes puerum adorauerunt: eique sua munera obtulere. & in hac regum adoratione dei genitricis imago que in altari erat, ter contra puerum arrisit. Post regum angeli admonitione recessum, Herodem sęuissimum puerum ad perdendam quęrentem vidit: vidit etiam quomodo [fol. 82va] beata Maria filium brachiis tenens Ioseph comitata tristes in Ægytum fugiebant. Huiusmodi autem visio a noctis medio usque tres subsequentes horas in oculis eius perdurauit. Quibus finitis, cathedralis ecclesię capellanus maior desiderio seruiendi christo attractus ad monasterium venit. ad primam missam galli cantus vocabulo appellatam celebrandam: & ut sorores communicarent in ea: cantores itidem qui solemniter rem diuinam agerent secum adducens. Et cum ipse sacris indutus ad altare exiret: statim hęc christi ancilla oculis apertis duos cereos magnos super altare vidit: & ab uno quoque illorum quinque radii usque ad ipsam directi procedebant: nullumque impedimentum cortinę quę ante chorum erant extensæ ei prestabant ad videndum omnia que in altari erant facienda. Cum itaque magna solemnitate res sacra inchoaretur: & suo ordine perueniretur ad sanctus: magnam angelorum cateruam ad altare descendere vidit: qui quidem sacerdotem ipsum a pedibus usque ad caput cooperuere: & ipsi ascendentes ac descendentes cum magno gaudio sacrificio assistebant. & cum sacerdos hostiam consecratam eleuaret: prędictos angelos brachia eius attollere vidit. Ad pater noster tandem peruento, non valuit ultra super genua sua stare: nimisque spiritu defatigata cecidit super faciem suam: & sic in eodem loco usque ad horam diei duodecimam iacuit: qua transacta ex sororibus quędam eam ad lectulum suum deportauere; (nam ab hora noctis decima: in qua ad matutinum pulsatum est usque ad hanc quam pdiximus horam, semp genibus flexis in supradicto loco stetit immobilis). In sero autem illius diei ob sororum deprecationem parum conditaneæ cidoneę comedit: & sic sine alio cibo feria secunda & tertia permansit. Feria vero quarta uno tantum ouo contenta aperte demonstrauit quod spirituali alimonia ei vitam contra conditionem humane naturę prestabat. Iterum die quinta ante natiuitatis dominicę solemnitatem ob famem, quę propter farinæ defectum ex fluuiorum incrementis tunc vigebat: nimis esset afflicta absque dormitione noctem illam tran- [fol. 82vb] segit, & cęteris sororibus dormientibus, surtexit ipsa: & in pauimentum subdiale ex quo fluuius conspici poterat, ascendit: & cœlo nut dosignum crucis contra amnem faciens, mox ad orandum in quodam cubiculo se recepit: & brachiis ad modum crucis extensis super terram procidens per magnum interuallum in orationem pdurauit. dei enim genitricem deprecabatur attente: ut filium suum exorans eum placabilem faceret populo. Et cum in hac pœna posita christi matrem exoraret deuote: subito quendam magnum splendorem vidit totam domunculam illam in qua erat illuminantem. aspexitque in claritate dominam nostram: quę lachrymosis oculis voceque tristi illi dixit. Omnes has pręteritas aquas per tot dies diuisas in tribus diebus per alluuionem emittendas esse scito filia; ac earum maiorem partem super istam ciuitatem perfluendam propter maximapeccata quę in ea quotidie perpetrantur: ego tamen tuis precibus inclinata: & propter orationes quas pro populo effudisti: filium meum exoraui, ut petitio tua acceptabilis coram eo esset: & exaudiri pmerui: & sic ira eius placata est. Stabat hęc famula christi ocfis apertis manibusque eleuatis cum dei genitricem videbat: que attamen recedente in terram cecidit: & absque sensu aliquot horis pdurauit. Postea in se reuersa, corpore & spiritu roborataad dormitorium reucrtitur: nulla ex sororibus hoc sentiente. Cum igitur fama eius non usque adeo tegi potuisset, quin ad aliquorum piorum hominum notitiam deuenisset: inter alios apud quos latere non potuit, episcopus Pacensis fuit: qui tunc erat ecclesię Toletanæ Decanus: q & cum illa sępe locutus est: & fuit testis vulneris lateris. Huic ergo semel eam deprecanti pro cuiusdam discordię sedatione quę erat in curia ipsa libentissime obediens: ante solis ortum orationis causa superiora domus ascendit: & magnum splendorem in cœlo ubi sol oriturus erat aspexit. soleque orto, oculis claris eum sine claritatis obstaculo intuebatur: viditque intra ipsum solem foramen grande quod in cœlum intrabat: ex quo magni claritatis radii ad diuersas partes exierunt. crux etiam aurea magni quidem fulgoris intra foramen apparebat: quę tam- [fol. 83ra] diu demonstrata est donec ad primam factum estsignüm. In ære etiam quendam haud procul a se distantem aspexit: qui suo iudicio erat ut luna, cum ali[o] pugnantem: & interuallo modici téporis transacto: scapulis adinuicem auersis recessere. Et cum quedam ex sororibus illuc ascendisset: statim illa a loco discessit: & sic visionis pdictæ finem videre non valuit. Verum credi potest pręcibus illius discordiam postea sedatam fuisse quæ inter nonnullos viros illustres vigebat in curia: pro cuius sedatione cum supradicta vidit, orabat. Contigit hoc infra octauas resurrectionis dominicę; anno octuagesimo sexto supra millesimum ac quadringentesimum, Cum iterum in mense Iulii in aurora illius dici quo sanctę crucis triumphum colit ecclesia, oculis sursum eleuatis oraret: vidit quasdam flammas in cælo. & interuallo horę unius consumpto: ipsum cælum aptum notauit: & solem itidem per aperturam quamviderat egredientem: ac in illo om nesicgli pulchritudines cognoscebantur: & statim insubsequenti die in quodam libro hora tertia orans attente: iuxta fenestramex qua cælum poterat intueri: tertie hilem cuiuspiam vultum veluti lunę apud se vidit duasque hominum effigies deintus stantes unum contra alium gerentes bellum: & ibi etiam occisorum aderat multitudo. Hac nempe die comes Cifontanus captus fuit a Mauris.
DE ANIMA SACERDOTIS / defuncti qui eidem apparuit: & de aliis visionibus eiusdem. / CAPUT. XLVI.
CUM HÆC CHRISTI ancilla in supradicto anno quadam nocte in stratu suo faceret: noctisque medio finito nondum esset pręoccupata somno: sacerdos monasterii nuper defunctus ei apparuit: qui Ioannes Hulmensis vocabatur de quo supra mentionem fecimus (nam Hic fuit ille confessor eius qui vulnus lateris vidit) & propter molestias quas sibi intulerat veniam ab ea humiliter postulauit ob epistolam pręsertim quam ad eam [fol. 83rb] rescripserat: quæ magnæ perturbationis causa extitit ei: ac etiam quia illius verbis fidem non præbens, eius consilia temerarius spreuerat. Supradictis etiam sequentia adiecit. Dicito quęso priori Sislano: & huius monasterii matri: ut omnium molestiarum quas illis feci veniam mihi concedere dignentur: ac etiam sex milia dipondia quæ huic monasterio debeo mihi indulgeant: pariterque librum quem vendidi remittant: & eleemosynę gratia quinquagies altaris sacrificium pro me faciant celebrare: ut sic eruar ab hac pœna quam modo sustineo: & tu christi famula pro me ora. Et his dictis disparuit. Cęterum illa cum ex hac visione nimis terreretur: semianimis & sine loquela quatuor horis remansit: & in se r[e]uersa magna deuotione cuncta quę defunctus ab ea petiit adimplere curauit. Nec est hoc loco tacendum visionem quam vidit eo die quo capellanus maior in humanis agere desiit. Hic enim Didacus de Villaminaya appellabatur vir sane religiosus & prudens, charitatisque operibus plenus: de quo nuper multis in locis mentionem fecimus. Cum igitur hic vir venerabilis esset pro suis laboribus a deo remunerandus: in fine mensis Martii anni octuagesimi septimi egrotauit: & tandem ingrauescente langore ex hac vita migrauit, cuius mortem quasi ciuitas tota deplanxit: sed doloris huius maxima pars Marię Garsię monasterium occupauit: propter beneficia magna tum spiritualia tum temporalia quæ sororibus veluti earum pater quotidie faciebat. Et cum vitę eius finis parum post decimam diei horam euenisset: stabant in ecclesia sorores & cum illis hæc christi famula rem sacram audientes: & campanarum pulsatione propter illius obitum in ecclesia maiori facta: statim illa rapta spiritu fuit: & vidit defuncti animam a Ioanne baptista, & diuo Hieronymo sanctaque Caterina ad iudicium coram diuina magestate in quendam magnum nimisque deliciosum campum deferri, animabus plurimis ibi astantibus laudantibus deum. Accusatus est itaque propter obmisionem quam fecerat in adim- [fol. 83va] pletione cuiusdam defuncti voluntátem qui illum sui testamenti reliquerat executorem. etiam licet predictus capellanus hoc ante mortem suo testamento emendare curauerat: tamen a domino nostro Iesu christo iusto iudice iudicatum est ut eius anima in loco illo detineretur donec compleretur legatum: quo soluto mox ad gternam beatitudinem perueniret. Cęterum illa hęc omnia in ipsa ritu videns, statim ut ad se est reuersa: multospacio quasi extra se mansit: inagna pœna gaudioque adinixta ob prędictam visionem poccupata. Et ita magnis exanimationibus in lectulum cecidit: ut de eius desperaretur vita. & nemini hanc rem dempto priori prędicto patefecit: qui eam obedientię pręcepto ad reuelationem omnium quæ sibi dominus ostendisset constrinxerat. Huius igitur visìonis certitudo ex supradicti patris testamento liquet: cuius ordinationem hæc christi famula ante hanc visionem penitus ignorabat. In raptu quadraginta horarum cum vulnus lateris suscepit (de quo nuper diximus) se purgatorias pœnas vidisse asseruit: ubi tormenta horribilia (que dici non possunt) aspexit. & cum circumquaque respiceret quendam sacerdotem adhuc viuentem aiarum curionem in magno cruciatu inuenit positum: serpens nanque horribilis cui duo capita duoque ora erant eum pręcinctum ac ligatum in circuitu tenebat. viditque etiam iuxta illum drachonem ingentem: qui super spinam cuiusdam infantis aiam in sportula habebat: que quidem magnis quærellis ob pœnam quam patiebatur iudiciuma deo fieri instantissime postulabat propter culpam solummodo sacerdotis illius. Cumque famula christi quęnam pœna esset illa angelum qui eihęc omnia ostendebat interrogaret: ei angelus dixitque infans ille propter sacerdotis illius culpam nondum. regeneratus baptismo obierat: ac ob id quęrebundus iusticiam a deo postulabat de illo. Postquam vero ad se rediit valde territa, p sacerdote illo quotidic dum orabat: & dierum octo interuallo transa & o hic sacerdos rem sacram in monasterio agebat: corporeque domini iam eleuato iterum illa rapta fuit spiritu: & vidit sacerdotem hunc [fol. 83vb] serpente præcinctum tria habente capita, quorum primum cor, secundum linguam, tertium vero scapulas sacerdotis comedebat. Viditque ctiam infantem coram eo clamantem & dicentem. A dei visione tua negligentia priuor: tua culpa sine baptismo mortuus sum: tanti peccati veniam a deo non consequeris. Tertio itaque die post hanc visionem sacerdotem istum vocari fecit: & omnia quæ viderat secreto eidem aperuit. Quod cum ille audisset adeo territus est, ut loquelam medię horæ spacio perdiderit. quem christi famula sic afflictum pusillanimemque videns: in domino confortauit. Tandem ad se rediens quomodo hoc secretum dominus sibi reuelauerat vehementer admirari cœpit. & ita in veritate fuisse sicut illa dicebat aperte confessus est: tam de puero qui sine baptismo sua obierat culpa: quam de cæteris rebus quibus hactenus deum se offendisse cognouerat: prout ab illa eidem sunt enarrata. Post hęc dei famula dixit illi. Ne de his valeas quiquam dubitare: cras dum in altari fueris dominum ostendere tibi signum pro certo tibi sit. Quod sic euenit: nam hic sacerdos confessus est postea, quod dum sequenti die sacrificium christianum ageret: & rerum diuinarum codicis verteret folium, ubi effigies crucifixi erat depicta: quinque guttas sanguinis inuenit in illo: et post annos quinque in diui Michæelis archangeli festo hic sacerdos ex hac luce recessit: quem dei ancilla suis orationibus iuuit. Postea denique in aurora diei sancti Francisci in figura horribili eidem apparuit: plurima quæ inter ipsum & alia personam secreto transierant, ei aperiens: quę quidem ita in veritate comperta sunt.
QUOD SPIRITU PROPHE / tię multa arcana reuelauit. / CAPUT. XLVII.
MULTA OCCULTA hæc christi ancilla spiritu prophetię repleta indicauit: ut ex supradictis faciliter agnoscitur: & per alia quæ de ea scripta reperiuntur, gratiam quam ei dominus in cognoscendis secretis dederit, aperte in- [fol. 84ra] telligimus. Cum igitur illis diebus iam inquisitionis negocium contra hęreticam prauitatem in Toletana ciuitate ageretur: nonnulla archana huic sancto officio attinentia priori Sislano aperuit: & ipsi quonammodo ista sciebat interroganti respondit. Dominus noster Iesus christus ea forma qua ad columnam ligatus stetit mihi apparuit: scapulas habens sanguinolentas: & mihi dixit. Aspice filia qualis ab hęreticis contrector quotidie: idcirco dic ecclesię huius Decano, & Sislano priori, qui inquisitionis rem tractant, omnia quę nunc oculis cernis. Quod sic adiplere curauit. nam hęc eadem verba (supradicto priore presente) ecclesię decano dixit; aperiens utrisque quędam occulta ad sanctum inquisitionis officium ptinentia. Cum alia vice staret mente eleuata, sacrosanctam eucharistiam magna cum solemnitate a clericis de maiori ecclesia depromi vidit: & cuidam egro hęretico deferri: iussumque est ei ut omni velocitate ad clericos iret: ac eis diceret. Ad ecclesiam cum sacramento reuertimini: hæreticus namque est ad que illum defertis. Et sic factum est. verum angelus qui hęc sibi imperabat sequentia postea adiecit dicens. Ut quę tibi dico vera esse comperias: hodie cum res diuina celebrabitur sanguinis guttas ab hostia distillare videbis. In hac itaque die hęc christi famula hostiam cruentatam oculis claris aspexit, cum post consecrationem fuit eleuata. Semel etiam futura cognoscens priori Sislano dixit. Curam pater adhibe in domo: duo enim in ea sitnt qui tale peccatum perpetrare procurant. Quod postmodum rei euentus eam vera dixisse comprobauit. nam post paucos dies duo famuli deprefensisunt: qui malum grande eodem modo eademque forma ut ipsa prędixerat perpetrare volebant: & mox a monasterio. fucrunt expulsi. Monachus quidam eam proptereius famam videre & alloqui cupiens: pro hacre impetranda magnopere laborabat: tandem quod desiderabat obtinuit. & cum ad colloquium illius fuisset admissus: hęc ipsa inter cętera illi dixit. Iamdiu pater est q te meum colloquium. expetere scio: & causam cur hoc deside- [fol. 84rb] rio laboras: scio etiam quod tali die scriptionem faciebas: quam ea die optabas perficere: & non potuisti: & consummasti eam nocte sequenti. His auditis stupefactus monachus quomodo secreti huius notitiam potuit habere eam interrogauit: cui ipsa respondit se omnia hęc in spiritu vidisse. Et postea sequentia adiecit. Dic pater tali monacho (illum nomine suo designans) quod multum tristatur spiritu: videat vias suas: & si aliquid fecit punitione dignum, indulgentiam petat: alias magno subiacebit periculo. Et cum huic monacho & cęteris domus hoc esset experimento cognitum: valde admiratus est: intellexitque eam spiritu dei esse repletam. Contigit hoc cum ordinis nostri primarius in Sislano monasterio inquisitionis causa erat. Cum isdem etiam monachus iterum illam alloquens, alterius monachi cuius nomen tacebat vitam multum commendaret: christi ancilla eum deprecari cœpit, ut fratris illius nomen vellet sibi aperire: sed cum monachus hoc negaret: tunc illa dixit. Monachus de quo pater dicis sic appellatur, vir quidem religiosus est: partem habens cum deo. Quod monachus audiens nimis territus est: videns quomodo spiritu dei sciebat, quod ille ei noluérat indicare. Dificiliter & non sine magno tędio cum exteris loquebatur licet viri religiosi fuissent. & cum talium colloquium vitare non poterat: breuis in sermone erat.
DE EO QUOD SUIS ORA / tionibus salutem multis impetrauit. / CAPUT. XLVIII.
PLURIMUM HÆC christi ancilla orationibus valuit: erat enim feruidę orationis, ut ex prędictis coniectari potest: idcirco multis suis pręcibus obtinuit salutem. Unde cum semel monasterii mater tertia mensis Augusti ante diui Laurentii festum pleuritidis morbo laboraret: essetque a medicis iam derelicta: valde hęc sancta de matris morte tam propinqua affligebatur: & nocte adue- [fol. 84va] niente sacellum ingreditur: & cum multis lachrymis coram deiparę virginis effigie pro matris salute cœpit orare. Oratione tandem finita, vultum virginis quam candela explorabat, veluti viuentis inflammatum: & post paululum sudantem aspexit. Cæterum illa oculis se falli opinans: ad virginis faciem pręsumpsit accedere: at rei veritate comperta, ter capitis sui velamine sudorem imaginis abstergens: oculos suos ac faciem cum sudore lauit. Et magno gaudio repleta iterum obnixius pro matris vita dei genitricem cœpit orare: & facta est ad eam vox, dicens. Propter consolationem tuam & remedium vita illi conceditur. & statim in excessum mentis eleuata est: & vidit diuum Laurentium in forma pueri quindecim annorum splendida veste indutum pyxidem auream in manu ferentem: quam supra caput & latus posuit ęgrotę: signans eam manu sua signaculo crucis: quo facto discessit. Statimque illa ad se rediens intellexit dei parę virginis meritis quod petebat impetrasse. Et confestim ad infirmam pergens, illam quieto somno dormientem inuenit, quę quidem expergiscens a dolore subleuatam se sensit: & post modicum perfecte conualuit. Cum iterum importune in ecesfa dei genitricem oraret pro quodam fratre suo in vinculis existente: fratri dormienti sanctissimavirgo apparuit in effigie ut in monasterii sacello habetur depicta: & a compedibus eum absoluens dixit. Propter sororis tuę & aliorum monialium præces quas ob tuam liberationem feruenter apud me fundunt a carcere erueris. Et ipse expergiscens liberum a compedibus, & tumore quem in pedibus ob vincula ferrea fabebat: se reperit. & diesequenti ad monasterium veniens, liberationis suę mos dum sorori cæterisque religiosis enarrauit: & pro certo compertum est quod hora qua ille se dixit per dei genitricem a vinculis fuisse absolutum: eadem hęc christi ancilla & aliæ sorores pro eo specialem orationem faciebant. Ipse itaque virginis Mariæ effigiem in altari monasterii positam cernens: simili figura ipsamsibi apparuisse [fol. 84vb] asseruit. ob idque deinceps ceram, ut omnibus sabbatis coram prædicta imagine arderet, per totum vitę suæ tempus se daturum repromisit. Verum post hac annis nouem transactis, cum in vigilia assumptionis eiusdem sacratissimę virginis hic virsui promissi non obliuiosus factus, ceram ad prędictam imaginem illuminanæ dam portaret: in via morte subitanea pręoccupatus defecit. Quod christi ancilla audiens magna tristitia affecta est: pręsertim ob mortis casum: & multis lachrymis multaque instantiaprofratresicdefunctocoram dei genitricis imagine orabat: hoc inter cętera scire cupiens: an in via salutis esset. Et tandem cum pro hac refm portune deprecaretur: octauo post fratris obitum die hora secunda post noctis medium vultum supradictę imaginis aspexit: & illum lætum veluti personæ viuentis & loqui volentis vidit: & ex hac visione magno gaudio repleta flere cœpit. Quod duæ ex sororibus cernentes eam ad lectulum deduxerunt: & sororibus illic iuxta eam cum candelis accensis stantibus, cuiuspiam flatum frigidissimum post scapulas sensit: sed propter sorores quę cum illa colloquebantur, ad locum illum respicere non curabat. sed post paululum magno timore concussa caput illic conuertit: & frustrum nubis obscurę aspiciens: intus fratrem suum faciem nimis lętam habentem vidit: qui dixit ei. In magno nempe periculo fui cum spiritu exhalaui: sed affuit mihi dulcissima virgo Maria auxilium pręstans: ac propter eius merita euasi: sumque ad purgatorias pœnas transmissus. & his dictis, de cæteris rebus ad quarum soltationem erat astri & us mentionem faciens: ab oculis sororis eius euanuit. Et cum alius eiusdem sanctę virginis ff in loco suo equi currentis lapsu valdetorsus, grauique oculorîi passioneremansisset: ob idque eius mater (quę propter mortem alterius filii nuper defuncti satis erat afflicta) hoc factum audiens adeo amaritudine atque tristitia repleta est: ut os & oculi eius fucrint obuarati. Post aliquot itaque dies huicsanctæ fœminæ hoc in monasterionunciato, ad altare [fol. 85ra] dei genitricis a cessit pro matris salute oratura: inspirataque diuinitus nuncio qui casum ei narrauerat respondit. In dominica sequenti sanabitur mater mea: quod sic factum est ut ipsa prædixit. Accidit quoque semel ut hæc sancta graui langore correpta in stratu iaceret. & sacratissimæ virginis natiuitatis die superueniente, videns quod nec cum cęteris sororibus communicare hac solemnitate, nec diuinis interesse poterat: dolore magno percussa est. Cum igitur ea nocte sorores ad matutinum exurgerent: & ipsa que non procul a choro iacebat eas cantare inuitatorium audisset: sic cum grandi sui cordis dolore orauit. O gloriosa domina dei genitrix virgo Maria peccatorum spes: ego peccatrix tuis matutinis hac nocte ut indigna priuor: & ctiam in crastinuin sacratissimi filii tui corpus participatione: tu pietatis mater ct desiderium meum: & pœnam quam pro his patior non ignoras. Tandem super ipsam hęc dicentem claritas magna descendit. & claritate recedente se sanam reperies: mox surrexit: & ad horas matutinas pergens, cum cęteris etiam sororibus ipsa die sacrosanctum christi corpus in ecclesia recepit: dei genitrice cordis sui desiderium ex audiente.
DE OBITU EIUSDEM: ET / quam statim cœpit fulgere miraculis. / CAPUT. XLIX.
SI CUNCTA QUÆ de hac sanctissima fœmina in literas missa sunt: & reuelationes quas vidit hoc loco annotarentur: grandis quidem liber exurgeret: cum pene nulla fuerit dies in qua dominici corporis sacramentum susceperit: quinspiritu raperetur: in raptuque illo mirabilia dei videret: idcirco omnibus his ob breuitatis causam, ac lectorum fastidium dimissis: ad obitum illius transiens nonnulla etiam miracula ex multis quæ post mortem eius facta sunt, annotabo. Igitur cum hæc christi ancilla tam magnifice in hac vita signis & reuelationibus adeo (ut supra est anno- [fol. 85rb] tatum) sublimaretur: eam de corporis carcere eruere diuinę pietati placuit: quod quidem desiderio suo consonum erat: cupiebat enim multis iam antea diebus dissolui & esse cum christo: & illa beata ęternaque beatitudine frui/quam sanctis & dilectis suis se daturum repromisit. Obiit itaque hęc sanctissima fœmina septima die Iulii sabbato tunc cadente: anno octuagesimo nono supra millesimum ac quadringentesimum, tempore quo Toleti pestis vigebat: ad horam tertiam post noctis medium. Fuit autem eius obitus cœlesti odore honoratus, ut sorores quę ibi aderant testatę sunt: dicentes mirabilem odoris fragrantiam se eadem hora sensisse. Sepulta fuit in illius diei vespera in monasterii Sislani capitulo: tunc enim sorores illius cœnobii ibi sepeliebantur. quam statim signis dominus magnificare cœpit: de quibus hęc quę sequuntur pauca (cęteris ob breuitatem dimissis) referam. Contigit in die sancti Martini, anno nonagesimo supra millesimum ac quadringentesimum in mense Nouębri ut quidam Franciscus Diaz nomine de Xarahiz incola grauiter egrotaret: factusque morio cum iam in extremis sacro oleo perunctus esset: & quidam sacerdos qui Martinus Diaz appellabatur, eiusdem egroti patruelis qui & ipsum a primis nutrierat cunabulis, atque uxorem ducere fecerat: magnum de eius morte dolorem haberet: quedam vidua Ioanna Martina nomine quę visitationis causa illuc venerat: sacerdoti afflicto sic ait. Non vos latet compater langor quem ego in crure cum coxendice habui. & hoc anno cum Gabriel frater meus Hieronymitani ordinis monachus ex cœnobio de Madrid profectus ''[1]'' huc venit: & me inueniret egrot[a]m: hoc mihi dedit consilium: ut cuidam religiosę magnę sanctitatis fœminę quæ Toleti in Marię Garsię monasterio obierat: & in Sislano iacebat humata: quę quidem magnis fulgebat miraculis: me commendarem ex corde: peregrinationem ad eius tumulum vouens: & sine dubio sanitatem propter eius merita recuperarem integram. acquieui equidem fratris consilio: et per dei mise- [fol. 85va] ricordiam sanitati perfectę restituta sum. Sic vos infirmum hunc isti sanctę religiosę vouete: & propter eius merita domino placebit sanum & incolumen vobis illum restituere. Quod sacerdos audiens votum statim emisit: ut si eger ille huius sanctę meritis pristinę restitueretur sanitati: ambo pariter illius visitarent sepulchrum. Cuius petitionem dominus exaudiens sanitatem integerrimam donauit infirmo: & postea ambo votum suum compleuere. Huius itaque miraculi prędictus sacerdos testimonium dedit, cum esset in monasterio ubi huius sanctę corpus requiescit: ibique illud sua descripsit manu sabbato septima die Maii anni nonagesimii primi supra millesimum ac quadringentesimum. In Toletana quoque ciuitate canonicus quidam grauiter egrotabat: & omnibus beneficiis humanis factis semp virtus deficiebat in illo: quo cognito huic sanctę virgini se deuote commendans: eius sepulchrum visitare fecit. & cum nonnihil terrę illius sepulturæ sibi fuisset allatum: collo illam suspendit. Et in nocte sequenti hęc virgo beata visibiliter ei apparuit: qui postea euigilans sanum se reperit. & cum Inane illo potionem sumere debuisset: accipere eam renuit: sed cibum co quem se sentiebat incolumem postulauit: & statim surrexit: & sepulchrum huius sanctę debita religione visitans. gfas de sua salute deo egit: offerens ibidem oblationes suas. In mense Septembri, eodem anno quo hęc christi virgo humanę naturę debitum soluit, Alphonsus comitis de Paredes filius Toletanęque ecclesię canonicus eadem in ciuitate gratiissime egrotauit: & cum iam in extremis sacro esset oleo unctus, huic virgini se deuote cômendauit: & ceruicali in quo hęc sancta obierat sibi allato: mox ut illud super se posuit perfecte conualuit. Suscepti beneficii memor ad monasterium Sislanum postea venit: & nouem diebus ibidem deuote pmanens: ceream effigiem & vestem sacram ibidem obtulit. Is (ut opinor) fuit Alphonsus Manricus Hispalensis antistes: qui superiori anno in humanis agere desiit. In supradicto anno nona Septembris die, ad monasterium ubi hec sancta condita iacet quidam vir Ioannes de [fol. 85vb] Pastrana vocatus cum uxore sua venit: filium paruulum paralysis morbo laborantem secum afferens: qui nullo medicorij remedio curari potuit: tametsi propter huiuscemodi causam non modicam substantię partem in physicis impenderat. Et cum parentes in ecclesia deuotius pernoctarent, filium suum huic virgini commendantes: mox pręcum suarum obtinere fructum meruerunt: quandoquidem puerum quem membris debilem ad sepulchrum huius virginis attulerant: sanum in domum suam reduxere. His quoque diebus quędam mulier Ioanna de sancto Michaele nomine tertii ordinis diui Francisci religiosa Toleti cohabitans carcinomatis siue cancri morbo in mammilla periclitabatur sua, & cum quinque annorum spacio a physicis mederi nequaquam potuerit: tandem ab illis relinquitur. eratque quorundam consilium ut abscideretur mammilla in qua cancrum habebat ne moreretur. Cęterum illa (huius sanctę virginis fama audita) magna cum deuotione sepulchrum eius visitare properauit: & cum locum in quo condita iacet ingrederetur, cęlestem odorem a sepultura procedere sensit, seque super illam inclinans, magna pietate ac multis lachrymis sanctam pro salute deprecari cœpit: moxque super illam manus domini facta est: & perfectę restituta est sanitati. Alia multa signa diuinitus per eam facta statim post mortem scripta reperi: quę breuitatis (ut dixi) causa prętermittuntur: sequens tamen miraculum quod in vita eius factum est prędictis subnectam. Cum dei famula semel dictaret epistolam quam cardinali Petro Mendocio destinare erat illi in animo: & chartam notis exciperet quędam ex sororibus cui Agnes sancti Nicolai nomen erat, & exsiccationis causa ad ignem post descriptionem illam applicuisset: adeo igni coniuncta est, & combusta: ut a nemine postea legi potuerit. Et cum iterum scribenda esset epistola: & de hac re Agnes prędicta nimis affligeretur ob longitudinem eius: epistolam christi ancilla accipiens, in quadam arca eam iniecit. Altera die prędicta soror chartam voluit scribere: & aperiente virgine archam epistolam sanam inuenerunt.
[Fol. 86ra] DE TRANSLATIONE EIUS / dem: & odore cœlesti quem astantes sen/ sere: deque pluuia diuinitus propter / eius merita data. / CAPUT. L.
CUM FAMA MIraculorum quę deus propter sanctæ suæ merita operabatur in dies cresceret: iamque glorificationis illius rumor in omnes peruenisset: multorum virorum honorabilium deuotioni placuit operam dare: ut huius sanctę virginis corpus de capitulo in quo prius sepultum fuerat ad ecclesiæ monasterii locum honorabilem transferretur. Hac autem in re illustris comes de Fuensalida fœmina religiosavalde obnixius supra cæteros laborauit: ob cuius deprecationes sanctæ virginis corpus de loco illo ubi statim postmortem conditum fuerat translatum est: & collocatum in sepulchro quod ipsa comes ad dexteram partem ecclesię ędificari fecerat. Factaque est translatio hæc vicesima quinta die mensis Aprilis: anno nonagesimo quinto supra millesimum ac quadringentesimum, ab obitu eiusdem sanctę anne sexto. Aderant itaque huic translationi venerabilis prior eiusdem monasterii frater Ioannes de Morales appellatus: ac alii multi eiusdem cœnobii monachi: clauicularius Calatrauę militię, illustris Alphonsus a Silua: cæterique religiosi viri. Inuenta sunt autem eius ossa multum odorifera: oleoque peruncta: & odor qui fragabat ex ossibus suauissimus ac cœlestis erat: qui ab omnibus pręsentibus tum religiosis, tum sęcularibus sensibilis fuit. Verum cum prior monasterii hęc cerneret omnia: quod hactenus quasi in occulto, & non monachis omnibus pręsentibus facere disposuerat: omnes vocari iussit: & organis campanisque pulsatis, corpus cum magna solennitate ad ecclesiam transferri ordinauit. Ossibus itaque in quadam arca intus adornata serico positis, quam Alphonsus a Silua secum attulerat: & cereos [fol. 86rb] accensos quos et Alphonsus prędictus ad hoc traxerat omnibus tenentibus sacrisque ministri induti arcam in qua huius sanctæ virginis ossa posita fuere: ad ecclesiam magna cum deuotione perduxerunt: monachis, Hec dies quam fecit dominus, & Te deum laudamus cantantibus. Et cum omnis illa regio magna siccitate tunc laboraret: omnesque pro pluuia deum deprecarentur: huius sanctę meritis mox pluuia grandis super terram descendit. adeo ut nullus fuerit qui dubitare posset: quin ob merita eius pluuię beneficium patria illa susceperat: qua panes cęterique fructus ad maturitatem deuenere perfectam. Stetit corpus eius in ecclesia in arca (de qua supra diximus) tredecim dies: propter fideles qui deuotionis causa ad ossa eius visenda veniebant quotidie: sepultumque est postea ad dexteram ecclesię partem in supradicto sepulchro. Gratia quam dominus huic sanctę virgini hac ætate dederit dignissimæ consideranda venit: ut omni tempore erga famulos suos mirabilia dominum operari cognoscamus: et quomodo diligentes se & in eum sperantes in suisque oculis humiles exaltat: qualis hęc sanctissìma fœmina fuit: mirabiliter nanque humilitatis virtute resplenduit. quod quidem omnium sororum fuit testimonio comprobatum: sed quam maxime monasterii matris, cuius nomen Caterina de sancto Laurentio erat: hęc enim multa secreta eiusdem sanctę post eius obitum aperuit: dicens illam tantæ fuisse humilitatis, ut sæpe magna instantia eam deprecaretur ut in sextis feriis cum capitulum culparum tenebat, durius illam increparet: ac pœnitudinis causa tempore refectionis in terra cibum sumere: & refectione finita, ad chori ostium prostratam iacere præciperet: ut cęterę sorores super eam intrarent & exirent. Omnium igitur quę de vita, reuelationibus & miraculis huius sanctissimæ fœminę scripta reperi hic finis erit: non enim ad longum (ut in principio testatus sum) omnia quę de illa in literas sunt missa scribere proposui. Et sic explicitus est liber tertius.
=== Notas ===
''[1]'' “professus”, corrección de una mano posterior en el ejemplar impreso señalado de la Biblioteca de la Universidad Complutense.